

Epistola ad Ephesios*
Caput 2: Versus 1
Et vos, cum essetis,etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis haec data sunt, magis amicis dabuntur, quae apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiae et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem haereditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc.